KALENDAE

KALENDAE
KALENDAE
primus cuiusque mensis dies; Singulos enim menses Romani ex Romuli instituto distribuêrunt in partes tres, Kalendas, Nonas et Idus: e quibus Kalendae a Gr. verbo καλῶ, i. e. voco, dictae sunt, hanc ob causam, Priscis temporibus, antequam Fasti a Cn. Flavio Scriba invitis Patribus in oinnium notitiam proderentur, Pontifici minori haec provincia delegabatur, ut nova: Lunae primum observaret aspectum, visamque Regi sacrificulo nuutiaret, sicuque tum sacrisicio a Rege et minore Pontisice celebrato, idem Pontifex Kalatâ, i. e. vocatâ in Capitolium plebe, iuxta Curiam Calabram, quae casae Romuli proxima erat, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent, pronuntiabat. et quintanas quidem, quinquies dicto verbo καλῶ, septimanas repetiot septies praedicebat. Hunc autem diem, qui ex his diebus Kalatis primus esset, placuit Kalendas vocari. Ideo autem minor Pontifex numerum dierum, qui ad Noas superesset Kalando prodebat, quod post novam Lunam oportebat Nonarum die populares: qui in agris essent, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a Rege sacrorum sciturosque quid esset eo mense faciendum, Macrob. Ter. Varro de Ling. Lat. l. 5. his diebus Nonas hoc modo a Pontisicibus Kalatas esse memorat: Dies te quinque Kalo Iuno Novella, Septem dies te Kalo Iuno Novella, vel ut Ios. Scalig. legit, Iana Covella, i. e. Luna caelestis. Quamvis Iuno non raro Lunam denotet, quod vel ex hoc ipso patet, quod Iunoni omnes Kalendae, veluti mensis primitiae, sacrae erant: Sicut enim Annum lovis, ita Menses Iunonis esse existimârunt Vetr. Unde Ovid. East. l. 1. v. 55.
Vindicat Ausonias Iunonis cura Kaleudas.
Unde et ipsa Kalendaris appellata est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. et 5. ut et infra: de singulorum Mensium apud Rom. Kalendis. Apud Athenienses quoque Kalendae sacratissimae erant teste Plutarch. l. de vitando aere alieno. Neque ramen inter festa censebantur; quamquam non tam Apollini sacrae etant, quam omnibus Diis, ut Docer Schol. Homeri ad. Od. v. et Plutarch. in quaest R. quorum hic ait: Ε῞λληνες εν τῇ Νουμηνίᾳ τοὺς ςθεοὺς σεβόμενοι, την` δευτέραν Η῞ρωσι καὶ Δαίμοσιν ὐποδεδώκασι, Graeci Kalendis Deos venerati, sequemptem diem Heroibus ac Daemonbus consecrarunt. Itaque Kalendis sacra Diis faciebant, ex Lege: Ταῖς Νουμηνίαις ςθύειν, Mensium Kalendis sacra facito, cuius meminit Libanuis Declam 8. In arcem tunc ascendebant, et vota faciebant, ut Urbi publice et sibi privatim fausta omnia eventirent: quae sacra Ε᾿πιμήνια dicta sunt; eratque tunc Agon, praebebaturque Pavonum spectaculum, quod circa Antiphontis aetatein institutum est. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Atiis. l. 1. tit. p. 85. et infra Nenomenia. Imitatione Gentilium festum, quod Kalendarum Festum, ut Kalendae, apud Scriptores, passim dicitur, Christiani quoque olim celebravêre Kalendis Ianuarii, quibus Annus aperitur. Qui eas, Ethnicorum more, choreis indecoris et mulierum ferarumque assumptis vestibus formisque mire foedabant, tantâ pertinaciâ, ut licet in has Kalendarum spurcitias graviter ingentique cum zelo sancti Patres passim inveherentur, neque semel Conciliorum auctoritas in iis eradicandis omnes virts adhibuerit, indictis ad hanc diem ieiuniis ac litaniis, quo, ludicrae et impiae festivitatis loco, vera ac solida exercitatio, succederet: nihilominus ita evelli non potuerint, quin extremis etiam temporibus plus solito acceperint vires, et non a saecularibus duntaxat, sed et ab ipsis Episcopis ac Sacerdotibus, legantur usurpatae. Unde eiusmodi festivitati Festi Hypodiaconorum nomen datum, non quod Subdiaconi solum choreat has scelestas ducerent, sed quod hac ioculari appellatione indicare voluerint Galli, festivitatem hanc fnisse ebriorum Clericorum, s. Diaconorum: id enim evincit vox Soudiacres, i. e. Saturi Diaconi, quasi Diacres saouls. De ea autem sic Beletus Div. Offic. c. 72. Festum Hypodiaconorum, quod vocamus Stuliorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in Epiphania, vel in eius octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in Eccl. Levitarum ss. Sacerdotum, Puerorum i. e. minorum aetate et ordine, et Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde ist, ut ille quandoque annumeretur inter sacros Ordines quandoque non etc. Quae Episcoporum Clericorumque lascivia a Graecis originem videtur cepisse; cum in octava Synodo can. 16. ex versione Anastasii, legamus fuisse tum quosdam Laicos qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere (ita namque a cervice usque ad capita contorquebantur clericali wore in orbem tonsi viderentur)
et gradum quasi Sacerdctalem, per quaedam indusia et vestimenta sacerdotalia, sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus i. e. palliis cir cumamictos et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium Patriarcham adseribentes, eum, qui in adinventionibus risum moventibus Praelatus et Princeps erat, et insultabant et illudebant, quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones et consecrationes modo autem acute calumnias et de positiones Episcoporunt quasi ab invicem
et per invicem miserabiliter et praevaricatorie agentes et patientes, etc. Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium id ludi sumeret, Libertas Decembrica appellata est, teste eodem Beleto, c. 120. ubi in nonnullis Ecclesiis, Remensi imprimis, Episcopos et Archiepiscopos cum subditis suis ludere et ad lusum usque pilae sese demittere consuevisse, atque hoc pacto Saturnalia Romanorum, quibus servi cum heris aequali conditione agebant, imitatos fuisse, addit; Vivebat autem is circa A. C. 1182. Desiisse videtur in Gallia foeda haec Gentilium cacozelia, ex quo serio manum admovit Facultas Theologiae Prisiensis A. C. 1444. missâ ad id Epistolâ Encyclicâ ad Galliae Praesules, damnatoque pleno in Theologorum consessu, hocce Festo, in quo Sacerdotes ipsi ac Clerici Archiep. aut Ep, aut Papam creabant, Faturoum eum appellantes: Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi vultibus aut in vestibus mulierum aut lenonum vel bistrionum, choreas ducebant, in Chore cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu Altaris fuxta celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exercebant, thurisicabant de fumo foedito ex corio veterum sotularium et per totam Eccl. currebant, saltabant etc. quae verba sunt citatae Epistolae quam Savaro in lucem edidit. In Anglia vero luculenta eius vestigia adhue XVI. Sec. superfuisse, colligitur ex Inventario Ornamentorum Eccl. Eboracensis A. C. 1530. in Monastico Angl. Tom. III. p. 169. ubi ista leguntur, Item una mitra parva cum petris, pro Episcopo puerorum. Infra, Item unus annulus pro Episcopo puerorum et duo archys, unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis etc. C. du Fresne in Gloss. ubi etiam de Clericorum conventibus ac collationibus, singulis Kalendis fieri solitis, ut de suo ministerio et religiosa conversatione atque de his, quae in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent etc. ut ait Riculphus, varia congessit. De Kalendis Mattiis, Anni apud vett. Francos principibus vide supra, in voce Annus, ut et in Calendae. Kalendae totius Anni apud Rom. sacris aliisque rebus insignes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Kalendae — Kalendae, s. Calendae. Kalendarĭum, s. Calendarium …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Kalendae — Die Kalenden (lat. Kalendae) waren im Kalender der Römer jeweils der erste Tag eines Monats. Die Kalenden waren neben den Nonen, Iden und Terminalien einer der vier feststehenden Feiertage, die jeder Monat des römischen Kalenders hatte. Diese… …   Deutsch Wikipedia

  • KALENDAE Januarii — propter Anni initium reliquis omnibus celebriores erant. His enim omne genus operis in sua quisque arte inchoabant instaurabantque: Designati Consules Consulatum inibant, ab A. U. C. 601. Amici laetis praecationibus faustum sibi invicem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • KALENDAE Junii — dies erant nefastus: hic enim nullius diei festi saeri peracti meminêrunt Auctores …   Hofmann J. Lexicon universale

  • KALENDAE Martiae — alias Femineae quoque quod is mensis olim Anni primus esset, celebres admodum fuêre. His ignem novum Vestae aris accendebant; in regia curisque atque in Flaminum domibus, laureas veteres novis mutabant: Iisdem Matronalia erant, Saliorumque festum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • KALENDAE Septembris — O ctobris et Novembris nullâ pepeculiari notâ insignes erant: commune id habebant cum reliquis quod in Iunonis essent tutela …   Hofmann J. Lexicon universale

  • kalendae — The first day of the month of the Roman calendar …   Ballentine's law dictionary

  • FABARIAE Kalendae — dictae sunt apud Romanos Kalendae Iuniae, quod eo die fabis (quae tum temporis adultae) Deae Carnae, Iani uxori, quae humanis vitalibus praeesse credebatur, in Caelio monte, sacrum fieret, vide Nonium in verbo Macto, et hîc supra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FOEMINEAE Kalendae — vide in fra Kalendae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMANAE Kalendae — apud Lamprid. in Commodo, c. 12. Datus in perpetuum ab exercitu et Senatu, in domo Palatina Commodiana conservandus, XI. Calendas Romanas: vide supra in voce Mensis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”